Federico

 

 

 

 

 

E-mail to:


 

MARSILIO FICINO

ficino

Dal De regno di Platone tradotto da Marsilio Ficino (1433-1499) " In librum Platonis de Regno ad Federicum Urbini Ducem semper invictum Apologus ".

 "Iupiter optimus maximus, cum optaret tale in terris quandoque regnum prospicere, quale in coelo semper apud se conspicit, iamdiu per ipsam divini regis ideam, regium quemdam divinumque animum demisit in terras. Convocatisque coelicolis imperavit ut homines futuro huic regi suffragarentur, quem superi quidem et a fide regia Federicum, et ab orbis imperio Orbinatem Ducem essent appellaturi. Assensere omnia Iovi praeter Iunonem numina. Sola enim Iuno crassioris aeris ambitiosa regina coeleste terris regnum hactenus invidet. Verum pallas Mercuriusque faventibus aliis, et teste veritate, coronam sceptrumque regium iampridem viro eidem, cui et Iupiter libentissime contulerunt. Cum vero Academia passim Palladem Mercuriumque colat atque sectetur, ipsa quoque regnum orbisque totius Monarchiam, qualem divinus Plato describit, Federico Urbinati Duci, tum ex Iovis sententia, tum ex testimonio veritatis optime merito felicissime tribuit".